segunda-feira, 1 de outubro de 2007

De profúndis

Psalmus 129 De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21)
De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes *
in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est, *
et timébimus te.
Sustínui te, Dómine; †
sustínuit ánima mea in verbo eius, *
sperávit ánima mea in Dómino.
Magis quam custódes auróram, *
speret Israel in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israel *
ex ómnibus iniquitátibus eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum.
Ant. 3 Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

Nenhum comentário: